AURO Liquato

AURO Liquato
AURO Liquatô
deaurati olim pelles et vasa consuevisse, discimus ex Flavio Vopisco in Aureliano: c. 46. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in tunicas, neqeu in pelles, neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura, quam argenti: sed aurum, per varios bractearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. Ubi singula singulis ordine suô reddit; bracteas cameris (quae inter alios exornandi modos aurô imbracteabantur) fila vestibus, liquationes pellibus et argento. Uti enim camerae inaurabantur per bracteas, sic vestes aurô intexebantur per fila, pelles et argentea vasa deaurabantur per liquationes: sicque bracteationibus, filationibus et liquationibus aurum peribat, non autem argentum, quod ad huiusmodi usus adhibitum nuspiam legimus: Liquatione autem vel aurô liquatô deaurabantur pelles, sicut et vasa. Nam ita etiam in mem branas aurum mittebatur, quum scil. literis aureis perscribebantur. D. Hieronym. ad Eustochium de custod. Virgin. Inficiuntur membranae colore purpureô, aurum liquescit in literas. Omisit Aurelianus aliud genus inaurandi pocula argentea, quod non fiebat aurô liquatô, sed aureis clavis immissis in argentum et insertis; quô genere deaurata aurô vincta et aurô clusa dicebantur, de quibus infra: forte ideo, quod aurum sic missum in argentea pocula non pereat, sed integrum et in sua natura maneat: perit vero quod in bracteas extenditur, aut in fila deducitur aut liquatur, etc. Filis autem aureis et subtemine sericô vestes claras ac pretiosas texi consuevisse, Spartianus docet in Pertinace, c. 8. Vestis subtemine serico filis aureis. Virg. item, l. 3. Aen. v. 483.
Fert picturatas auri subtemine vestes.
Ubi subtemen Poeta pro trama posuit vel filis: non enim stamen ex auro potest esse etc. Sed et obiter hîc notandum, aetate Aureliani nondum inventum fuisse, argentum in fila deducere et filis eiusmodi vestimenta contexere; quod postea sub ultimis Imperatorib.
Graecis multum in usu fuisse, docebim us infra in voce Syrmatina. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • INAURANDI — non una apud Vett. ratio, FLav. Vopisc. Aurel. Habuit in animo, ut aurum neque in cameras, neque in tunicas, neque in pelles, neque in argentum mitteretur, dicens aurum per varios bractearum, filorum et liquationum usus perire: ubi singula… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURIGRAPHUS — dicitur Ugutioni et Iohanni de Ianua, qui aurcam scripturam facit. Χρυσογράφος Scylitzae p. 450. et Ioeli in Chron. p. 177. Aureis enim literis pretiosiores olim libri scribi solebant. Liber Translations S. Stephani, Textum deinceps Sacrorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”